Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 2: Versus 11

Et intrantes domum,etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda.Puerum cum Maria matre ejus,etc. Saepe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est:Puer natus est nobis.Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malae suspicionis occasio daretur gentibus, quae primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt.Adoraverunt eum.Sic confitentes Deum, quem actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod per myrrham ostendunt.Et apertis,etc. Fidem suam mysticis protestantur muneribus: Munera clausa, fides est cordis; munera aperta, etc., usque ad vel per haec tria in eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.
(* Traductions européennes)